- BONA dea
- BONA deaquam Veteres Faunam, sive Fatuam dixêre, tantae pudicitiae fuit, ut nemo illam, dum vixit, praeter virum mas viderit, nec nomen eius audiêrit: propter quod illi solae mulieres Romanae noctu in operto sacrificabant. Tibullus l. 1. El. 6. v. 22.Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.Iuvenal. Sat. 6. v. 314.Nota Bonae secreta Deae. ---- ----Quidam putant hanc Proserpinam esse, et idcirco ei porcam sacram fieri, quia segetem, quam Ceres mortalibus tribuit, porca depasta est. Vide Lactant. Firm. l. 1. c. 22. Alex. ab Alex. l. 6. c. 8. Iuvenal. Sat. 2. v. 86.Atque Bonam teneraeplacant abdomine procae.Propert. l. 4. El. 10. v. 25.Femineae loca clausa Deae, fontesque piandosImpune et nullis sacra retecta viris.Ovid. l. 3. de Art. Am. v. 637.Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,Praeterquam si quos illa venire iubet.Et Fastorum quintô, v. 153.Templapatres illic oculos exosa virilcsLeniter acclivô constituêre iugô.Plut. in Caesare, Ε῎ςτλ δὲ Π῾ωμαίοις ςθεὸς ἣν Α᾿γαθην` Ο᾿νομάζουσιν, ὥπερ Ε῞λληνες Γυναικείαν, καὶ Φρύγες μὲν ὀικειούμενοι, Μίδα μητέρα τȏυ Βασιλέως γενέςθαι φασίν. Π῾ωμαῖοι δὲ νόμφην δρυάδα, Γμύνῳ συνοικήσασαν, Ε῞λληνες δὲ τῶ Διονύσου μητέρων την` ἄῤρητον, ὅςθεν ἀμπελίνοις τε τὰς οκήνας κλήμασιν ἑορτάζουσαι καταφέρουσιν, καὶ δράκων ἱερὸς παρακαθίδρυται τῇ Φεῷ κατα τὸν μῦθον. Α῎νδρα δὲ προσελθεῖν οὐ ςθέμις, οὐδ᾿ ἐπὶ τῆς ὀικίας γενέςθαι, τῶ ἱερῶν ὀργιαζομένων, etc. Nic. Lloydius. Huius Deae orgiorum tempus et celebrandi munus, cum ad Consulem vel Praetorem devenit, ipse et omne quod secum habebat masculum, domô egredisolitum est. Tum uxor domum exornavit, et pleraque noctu facta sunt, iocis intermixtis, multâque Musicâ adhibitâ. Fiebant autem haec sacra pro salute Populi Romani in Potificis M. aedibus, quae quia Clodius, qui muliebri habitu irrepserar, ob amorem Mutiae, Caesaris uxoris, violâsset, acerrime in illum Cicero invectus est. Idque Kalendis Maii, quibus etiam ara a Curibus Sabinis Laribus Praestitibus consecrata est. Quia autem fiebant pro salute Populi Romani ceremoniâ sanctrssimâ, Mysteria κατ᾿ ἐξοκην`, item Mysteria Romana, Auctoribus appellantur. Et quidem in Ep. ad Atticum ter nomine Mysteriorum illa insignit Cicero l. 5. Ep. ult. l. 6. Ep. 1. et l. 15. Ep. 25. quod nomen apud Graecos proptium fuit Eleusiniorum, venerabilis etiam maxime sacri. De auctoritate illorum sic Idem Orat. de haruspic. Resp. De sacris publicis, de ludis maximis, de Deorum Penatium Vestaeque Matris ceremoniis, de illo ipso sacrisicio, quod sit pro salute populi Rom. quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum (Clodii) scelere violatum est. Et rursum, Etenim quod Sacrisicium tam vetus est, quam hoc, quod a Regibus aequale huic urbi accepimus? quod autem tam occultum, quam id, quod non solum curiosos oculos exclucit, sed etiam errantes ---- quod sit per Virgines Vestales, sit pro Pop. Rom. sit in ea domo, quae est in Imperio, sit incredibili ceremoniâ, sit Deae, cuius ne nomen quidem viro scire fas est. Denique inferius de Clodio, Deorum ignes, sollennes menfas, abditos ac penetrale, focos, occulta et maritis non invisa solum, sed etiam inaudita sacra, inexpiahili scelere pervertit. Haec tamen, ob incerta Fastorum, locô suô mota interdum fuisse, argumentum Plutarchus praebet. Nartat enim, quô die Lentulus et Catilinae coeteri populates in Senatu convicti erant, Cons. Ciceronem deductum in aedes vicinas suis: has enim tenuisse mulieres, quae sacris Bonae Deae operabantur; consirmatumque Ciceronem anxium ac sollicitum ostentu flammae subito ex cinere et deustis corticibus igne iam sopitô emicantis. Is autem dies erat ante diem pridie Nonas Decembr. etc. Vide quae hanc in rem pluribus erudite Gronovius disserit Observation. l. 4 c. 9. ut et infra, ubi de Mysteriis Roman. Lactantius l. 1. c. 22. ex Sexto Clodio refert, hanc Deam Faunam uxorem Fauni fuisse, quae quia contra morem decusque regiam clam vinum hausisset, myrteis virgis a viro usque ad mortem caesa fuerit; postea cum Regem facti paeniteret, et is uxoris desiderium ferre non posser, divinos illi honores detulisse: hancque causam esse, quod in sacris eius amphora vini obvoluta poneretur, neque vinum suô nomine, sed lactis vel mellis veniret, et amphora mellaria diceretur: Eandem ob rationem myrtum e sacris hisce exulate. Alii tamen hoc ideo factum volunt, quod myrtus,utpote Veneri, sacta non conveniret sacris castissimae Deae, quae a nemine virorum, maritô exceptô, unquam se conspici passa dicitur. Mythologi per Deam hanc, terram vel tellurem indigitant benignam nostrûm omnium nutricem, unde Macrobius Saturn. l. 1. c. 12. Cornelium Labeonem auctorem esse, Maiae, i. e. terrae aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae,scribit: hincque inter sacerdotes eius praecipuas fuisse legimus Virgines Vestales. Eadem Fauna dicitur, quod omni usui animantium faveat: Ops, quod ipsius auxiliô vita constet: Fatua, a fando, quod infantes non prius vocem edant, quam terram attigerint etc. Addam ad haec sacra omnibus florentibus ac germinantibus Sacerdotes usas, super caput simulacri vitem, quâ filiam Pater decipere tentaverit, extensam, locum interiorem, ubi sacra peragebantur, Gynecaeum dictum, fuisse Cicer. Orat. de Aruspicum resp. Eandem Damiam, ut et Deam Damiam quoque voncatam esse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. l. 3. c. 26. et l. 4. c. 9. De eius aede sic Ovid. l. 5. Fast. v. 148.---- ---- Interea Diva canenda Bona est.Est moles nativa loco, res nomina fecit,Appellant saxum, pars bona montis ea est.Huic Remus institerat frustrâ: quo tempore fratriRegna Palatinae prima dedistis aves.Templa Patres illis oculos exosa viriles,Leniter acclivi constituêre iugô,Dedicat hoc veteris Clausorum naminis haeres,Virgineô nullum corpore passa virum.Livia restituit, ne non imitata maritumEsset et ex omni parte sequuta virum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.